monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5 > 37
Isidorus, Etymologiae, Liber 5, XXXVI De annis <<<     >>> XXXVIII De saeculis et aetatibus

Isidorus, Etymologiae, 5, XXXVII De olympiadibus et lustris et iubileis

1 Olympias apud Graecos constituta apud Elidem Graeciae civitatem, Eliis agentibus agonem et quinquennale certamen, quattuor mediis annis vacantibus; et ob hoc Elidum certaminis tempus olympiadem vocaverunt, quadriennio in una olympiade supputato. 2 Lustrum vero est πεντετηρίς, id est quinquennium, quod quinto anno dicitur condi propter olympiadas a Romanis; adhuc enim consules, adhuc aera nondum erat. Est enim quinquennale tempus. Ideo vero sic vocatum, eo quod censu per quinquennium in republica peracto urbs Roma lustrabatur. 3 Iubileus interpretatur remissionis annus. Est enim Hebraicus et sermo et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, quadraginta novem annis texitur; in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. 4 Hunc numerum etiam in diebus Pentecosten et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti.
Isidorus HOME

bav281.162 bbb263.9v bmv399.104 bnf425.104 bnf426.107 bnf7582.91 bnf7583.63 bnf7585.123 bnf7589.81 bnf10291.27 bnf10292.100 bnf11864.74 bsb9201.162 bsb65380.92 bsb71097.158 csg231.172 csg237.85 dkb235.39v hab64.143 ubbf_iii_0015.54v zos32.78v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik