monumenta.ch > Isidorus > 36
Isidorus, Etymologiae, Liber 5, XXXV De temporibus anni <<<     >>> XXXVII De olympiadibus et lustris et iubileis

Isidorus, Etymologiae, 5, XXXVI De annis

1 Annus est solis anfractus, cum peractis trecentis sexaginta quinque diebus ad eadem loca siderum redit. Annus autem dictus quia mensibus in se recurrentibus volvitur. Unde et anulus [dicitur], quasi annuus, id est circulus, quod in se redeat; [ut] Vergilius Georg. 2, 402:
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
2 Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. Alii annum dicunt ἀπὸ τοῦ ἀνανεοῦσθαι, id est ab innovatione; renovatur enim semper. 3 Tria sunt autem genera annorum. Aut enim lunaris annus est triginta dierum; aut solstitialis, qui duodecim continet menses; aut magnus, omnibus planetis in eundem locum recurrentibus, qui fit post annos solstitiales plurimos. 4 Aera singulorum annorum est constituta a Caesare Augusto, quando primum censu exagitato Romanum orbem descripsit. Dicta autem aera ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est reipublicae.
Isidorus HOME

bav281.161 bbb263.9v bmv399.104 bnf425.104 bnf426.107 bnf7582.91 bnf7583.63 bnf7585.122 bnf7589.81 bnf10291.27 bnf10292.100 bnf11864.74 bsb9201.161 bsb65380.92 bsb71097.158 csg231.172 csg237.85 dkb235.39v hab64.143 ubbf_iii_0015.54r zos32.78v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik