monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34
Isidorus, Etymologiae, Liber 5, XXXIII De mensibus <<<     >>> XXXV De temporibus anni

Isidorus, Etymologiae, 5, XXXIV De solstitiis et aequinoctiis

1 Solstitium dictum quasi solis statio, quod tunc sole stante crescant dies vel noctes. Aequinoctium appellatum quod tunc dies et nox horarum spatio aequali consistunt. 2 Duo sunt autem solstitia: unum aestivum, VIII Kal. Iul., [de] quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos; aliud hiemale, VIII Kal. Ian., quo tempore sol altiores incipit circulos petere. Unde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur. 3 Item duo sunt aequinoctia, unum vernale et aliud autumnale, quae Graeci ἰσημερίας vocant. Sunt autem haec aequinoctia die VIII Kal. Apr. et VIII Kal. Oct., quia annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est in aestivum et hiemale solstitium, et in duo hemisphaeria.
Isidorus HOME

bav281.160 bbb263.9v bmv399.103 bnf425.103 bnf426.106 bnf7582.90 bnf7583.62 bnf7585.121 bnf7589.80 bnf10291.26 bnf10292.99 bnf11864.73 bsb9201.160 bsb65380.92 bsb71097.156 csg231.170 csg237.84 dkb235.39r hab64.142 ubbf_iii_0015.53v zos32.78r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik