monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33
Isidorus, Etymologiae, Liber 5, XXXII De hebdomada <<<     >>> XXXIV De solstitiis et aequinoctiis

Isidorus, Etymologiae, 5, XXXIII De mensibus

1 Mensis nomen est Graecum de lunae nomine tractum. Luna enim μήνη Graeco sermone vocatur; unde et apud Hebraeos menses legitimi non ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur, quod est de nova ad novam. 2 Aegyptii autem primi propter lunae velociorem cursum, et ne error conputationis eius velocitate accideret, ex solis cursu diem mensis adinvenerunt; quoniam tardior solis motus facilius poterat conprehendi. 3 Ianuarius mensis a Iano dictus, cuius fuit a gentilibus consecratus; vel quia limes et ianua sit anni. Unde et bifrons idem Ianus pingitur, ut introitus anni et exitus demonstraretur. 4 Februarius nuncupatur a Februo, id est Plutone, cui eo mense sacrificabatur. Nam Ianuarium diis superis, Februarium diis Manibus Romani consecraverunt. Ergo Februarius a Februo, id est Plutone, non a febre, id est aegritudine nominatus. 5 Martius appellatus propter Martem Romanae gentis auctorem, vel quod eo tempore cuncta animantia agantur ad marem et ad concumbendi voluptatem. 6 Idem appellatur et mensis novorum, quia anni initium mensis est Martius. Idem et novum ver ab indiciis scilicet germinum, quia in eo viridantibus fructibus novis transactorum probatur occasus. 7 Aprilis pro Venere dicitur, quasi Aphrodis; Graece enim Ἀφροδίτη Venus dicitur; vel quia hoc mense omnia aperiuntur in florem, quasi Aperilis. 8 Maius dictus a Maia matre Mercurii; vel a maioribus natu, qui erant principes reipublicae. Nam hunc mensem maioribus, sequentem vero minoribus Romani consecraverunt. 9 Unde et Iunius dicitur. Antea enim populus in centurias seniorum et iuniorum divisus erat. 10 Iulius vero et Augustus de honoribus hominum, Iulii et Augusti Caesarum, nuncupati sunt. Nam prius Quintilis et Sextilis vocabantur: Quintilis, quia quintus erat a Martio, quem principem anni testantur esse Romani; Sextilis similiter, quod sextus. 11 September nomen habet a numero et imbre, quia septimus est a Martio et imbres habet. Sic et October, November atque December ex numero et imbribus acceperunt vocabula; quem numerum decurrentem December finit, pro eo quod denarius numerus praecedentes numeros claudit. 12 Kalendas autem, Nonas et Idus propter festos dies Romani instituerunt; vel propter officia magistratuum. In his enim diebus conveniebatur in urbibus. 13 Quidam autem Kalendas a colendo appellari existimant. Apud veteres enim omnium mensuum principia colebantur, sicut et apud Hebraeos. Idus autem plerique Latinorum ab edendo dictum putant, quod hi dies apud veteres epularum essent. 14 Nonae a nundinis vocatae. Nundinae enim sunt publicae conventiones sive mercimonia.
Isidorus HOME

bav281.159 bbb263.9v bmv399.102 bnf425.102 bnf426.105 bnf7582.89 bnf7583.62 bnf7585.120 bnf7589.79 bnf10291.26 bnf10292.98 bnf11864.72 bsb9201.159 bsb65380.92 bsb71097.155 csg231.169 csg237.83 dkb235.39r hab64.140 ubbf_iii_0015.53r zos32.77v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik