monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27 > 6 > 4 > 6 > 31 > 31
Isidorus, Etymologiae, Liber 5, XXX De diebus <<<     >>> XXXII De hebdomada

Isidorus, Etymologiae, 5, XXXI De nocte

1 Nox a nocendo dicta, eo quod oculis noceat. Quae idcirco lunae ac siderum lucem habet, ne indecora esset, et ut consolaretur omnes nocte operantes, et ut quibusdam animantibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur. 2 Noctis autem et diei alternatio propter vicissitudinem dormiendi vigilandique effecta est, et ut operis diurni laborem noctis requies temperet. 3 Noctem autem fieri, aut quia longo itinere lassatur sol, et cum ad ultimum caeli spatium pervenit, elanguescit ac tabefactus efflat suos ignes; aut quia eadem vi sub terras cogitur qua super terras pertulit lumen, et sic umbra terrae noctem facit. Unde et Vergilius Aen. 2, 250:
Ruit Oceano nox,
involvens umbra magna terramque polumque.
4 Noctis partes septem sunt, id est vesper, crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. 5 Vesperum ab stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur et tenebras sequentes praecedit. De qua Vergilius Aen. 1, 374:
Ante diem clauso conponit vesper Olympo.
6 Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. 7 Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est inter lucem et tenebras. 8 Conticinium est quando omnes silent. Conticescere enim silere est. 9 Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus, quando agi nihil potest et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intellegitur, nisi per actus humanos. 10 Medium autem noctis actum caret. Ergo intempesta inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus; unde est: 'Intempestive venisti.' Ergo intempesta dicitur quia caret tempora, id est actum. 11 Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. 12 Matutinum est inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum; et dictum matutinum quod hoc tempus inchoante mane sit. 13 Diluculum quasi iam incipiens parva diei lux. Haec et aurora, quae solem praecedit. 14 Est autem aurora diei clarescentis exordium et primus splendor aeris, qui Graece ἡὼς dicitur; quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi eororam. Unde est illud Virg. Aen. 2, 417:
et laetus Eois
Eurus equis.
et Virg. Aen. 1, 489:
Eoasque acies.
Isidorus HOME

bav281.158 bbb263.9v bmv399.101 bnf425.101 bnf426.104 bnf7582.89 bnf7583.62 bnf7585.119 bnf7589.79 bnf10291.25 bnf10292.97 bnf11864.72 bsb9201.158 bsb65380.92 bsb71097.154 csg231.167 csg237.83 dkb235.38v hab64.139 ubbf_iii_0015.52v zos32.77r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik