monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 8 > 7 > 9 > 6 > 8 > 5 > > 6 > 4 > 6 > 1 > 6 > > 3 > 3 > 7 > 3 > 3 > 6 > 3 > 8 > 9 > 6 > 6 > 3 > 7 > 1 > 4 > 3 > 3 > 4 > 12 > > 7 > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 5, II De legibus divinis et humanis <<< >>> IV Quid sit ius naturale
Isidorus, Etymologiae, 5, III Quid differunt inter se ius, leges et mores
1 Ius generale nomen est, lex autem iuris est species. Ius autem dictum, quia iustum [est]. Omne autem ius legibus et moribus constat. 2 Lex est constitutio scripta. Mos est vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. Nam lex a legendo vocata, quia scripta est. 3 Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. 4 Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu.
Isidorus HOME
bav281.143 bbb263.2v bmv399.91 bnf425.89 bnf426.94 bnf7582.80 bnf7583.55 bnf7585.106 bnf7589.71 bnf10291.19 bnf10292.88 bnf11864.65 bsb9201.143 bsb65380.85 bsb71097.138 csg231.151 csg237.75 dkb235.34v hab64.109 ubbf_iii_0015.46v zos32.88v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik