monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12
Isidorus, Etymologiae, Liber 4, XI De instrumentis medicorum <<<     >>> XIII De initio medicinae

Isidorus, Etymologiae, 4, XII De odoribus et unguentis

1 Odor vocatus ab aere. [2] Thymiama lingua Graeca vocatur, quod sit odorabile. Nam thymum dicitur flos qui odorem refert. De quo Vergilius Georg. 4, 169:
Redolentque thymo.
3 Incensum dictum quia igne consumitur, dum offertur. Tetraidos formulae incensi in longitudinem porrectae, 4 quae fiunt ex quattuor pigmentis. Quattuor enim Graece τέτταρα, formula εἶδος dicitur. 5 Stacten est incensum quod ex pressura manat, dictum a Graecis παρὰ τὸ στάζειν στακτή, id est obtritum. 6 Mirobalanum, quia fit ex glande odorata. De quo Horatius Hor. C. 3, 29,4:
Et
Pressa tuis balanus capillis.
Oleum est purum nullique rei admixtum. Unguentum vero est omne quod ex communi oleo confectum aliarum specierum conmixtione augetur, odoris iucunditatem sumens et longius redolens. 7 Unguenta autem quaedam dicuntur a locis, ut telinum, cuius Iulius Caesar meminit, dicens:
Corpusque suavi telino unguimus.
Hoc conficiebatur in insula Telo, quae est una ex Cycladibus. 8 Sunt et quaedam ab inventorum nomine, ut amaracinum. Nam quidam tradunt regium quendam puerum Amaracum nomine complura unguentorum genera ferentem casu prolapsum esse, et maiorem ex commixtione odorem creasse. Unde nunc optima unguenta amaracina dicuntur: sunt autem ex genere florum. 9 Item alia quae [a] materiae suae qualitate dicuntur, ut rosaceum a rosa, quiprinum a flore quipro; unde et propriae materiae odorem referunt. 10 Ex his quaedam simplicia unguenta sunt, quae ex una tantum specie existunt, unde et sui nominis referunt odoratum, ut anetinum: est enim sincerum ex oleo et aneto tantum. Conposita autem sunt quae pluribus admixtis fiunt; unde et nominis sui odorem non habent, quia obtinentibus aliis, quae admiscentur, incertum odorem ducunt. Cerotum. Calasticum. Marciatum.
Isidorus HOME

bav281.140 bmv399.89 bnf425.87 bnf426.92 bnf7582.78 bnf7583.54 bnf7585.104 bnf7589.69 bnf10291.17 bnf10292.86 bnf11864.63 bnf13027.132 bnf13028.306 bsb9201.139 bsb65380.83 bsb71097.135 csg231.147 csg237.73 dkb235.34r hab64.134 ubbf_iii_0015.44v zos32.86v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik