monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11
Isidorus, Etymologiae, Liber 4, X De libris medicinalibus <<<     >>> XII De odoribus et unguentis

Isidorus, Etymologiae, 4, XI De instrumentis medicorum

1 Enchiridion dictum quod manu adstringatur, dum plurima contineat ferramenta; χείρ enim Graece manus vocatur. 2 Phlebotomum ab incisione vocatum; nam incisio Graece τομὴ dicitur. 3 Similaria. Angistrum. Spatomele. Guva, quae a Latinis a similitudine cucurbita, a suspirio ventosa vocatur. Denique animata spiritu per igniculum, dehinc praeciso corpori superposita omne, quod intra cutem vel altius aestuat, sive humorem, sive sanguinem, evocat in superficiem. 4 Clistere. Pila a pisendis seminibus, id est terendis. Hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur, quasi piligmenta. Est enim pila vas concavum et medicorum aptum usui, in quo proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent. 5 Varro autem refert Pilumn[i]um quendam in Italia fuisse, qui pinsendis praefuit arvis, unde [et] pilumni et pistores. Ab hoc igitur pilum et pilam inventam, quibus far pinsitur, et ex eius nomine ita appellata. Pilum autem est unde contunditur quidquid in pila mittitur. 6 Mortarium, quod ibi iam semina in pulverem redacta et mortua condiantur. 7 Coticula est in qua circunducta collyria resolvuntur. Erit enim lenis. Nam aspera frangi potius quam resolvi collyrium facit.
Isidorus HOME

bav281.139 bmv399.88 bnf425.87 bnf426.92 bnf7582.77 bnf7583.54 bnf7585.103 bnf7589.69 bnf10291.17 bnf10292.86 bnf11864.63 bnf13027.132 bnf13028.305 bsb9201.139 bsb65380.82 bsb71097.134 csg231.146 csg237.73 dkb235.33v hab64.134 ubbf_iii_0015.44v zos32.86r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik