monumenta.ch > Isidorus > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 4, VIII De morbis qui in superficie corporis videntur <<<     >>> X De libris medicinalibus

Isidorus, Etymologiae, 4, IX De remediis et medicaminibus

1 Medicinae curatio spernenda non est. Meminimus enim et Esaiam Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse, et Paulus apostolus Timotheo modicum vinum prode esse dixit. 2 Curatio autem morborum tribus generibus constat: Pharmacia, quam Latini medicamina vocant: Chirurgia, quam Latini manuum operationem appellant; manus enim apud Graecos χείρ vocatur: Diaeta, quam Latini regulam nuncupant; est enim observatio legis et vitae. Sunt autem omni curationi species tres: primum genus diaeticum, secundum pharmaceuticum, tertium chirurgicum. Diaeta est observatio legis et vitae. 3 Pharmacia est medicamentorum curatio. Chirurgia ferramentorum incisio; nam ferro exciduntur quae medicamentorum non senserint medicinam. 4 Antiquior autem medicina herbis tantum et sucis erat. Talis enim medendi usus coepit, deinde ferro et ceteris medicamentis. 5 Omnis autem curatio aut ex contrariis aut ex similibus adhibetur. Ex contrariis, ut frigidum calido, vel humido siccum; sicut et in homine superbia sanari non potest, nisi humilitate sanetur. 6 Ex similibus vero, sicut ligamentum vulneri rotundo rotundum, vel oblongo oblongum adponitur. Ligatura enim ipsa non eadem membris et vulneribus omnibus, sed similis simili coaptatur, quae duo etiam ipsa adiutoria nominibus suis significant. 7 Nam antidotum Graece, Latine ex contrario datum dicitur. Contraria enim contrariis medicinae ratione curantur. At contra ex simili, ut πικρὰ, quae interpretatur amara, quia gustus eius amarus est. Ex convenienti enim nomen accepit, quia amaritudo morbi amaritudine solvi solet. 8 Omnia autem medicamenta ex propriis causis habent vocabula. Hiera enim dicta quasi divina. Arteriaca, quod apta sint gutturis meatui, et tumores faucium et arteriarum leniant. Tiriaca est antidotum serpentinum quo venena pelluntur, ut pestis peste solvatur. Catartica Graece, Latine purgatoria dicuntur. 9 Catapotia, eo quod modicum potetur, seu inglutiatur. Diamoron a suco morae nomen sumpsit, ex quo conficitur; sicut diacodion, quia ex codia, id est ex papavere fit; sicut diaspermaton, quia ex seminibus conponitur. 10 Electuarium vocatum eo quod molle sorbeatur. Trociscos dictus quia in modum rotulae deformatur; τροχὸς enim Graece rota dicitur. Collyria Latinum sonat, quod vitia oculorum detergant. Epitima, eo quod superponatur aliis adiutoriis praecedentibus. 11 Cataplasma, eo quod inductio sola sit. Inplastrum, eo quod inducatur. Malagma, quod sine igne maceretur et conprehendatur. Enema Graece, Latine relaxatio dicitur. Pessaria dicta quod intus iniciantur. 12 Medicinam iumentorum Chiron quidam Graecus invenit. Inde pingitur dimidia parte homo, dimidia equus. Dictus autem Chiron ἀπὸ τοῦ χειρίζεσθαι, quia chirurgus fuit. 13 Creticos dies medici vocant, quibus, credo, ex iudicio infirmitatis hoc nomen inpositum est, quod quasi iudicent hominem, et sententia sua aut puniant aut liberent.
Isidorus HOME

bav281.138 bmv399.87 bnf425.85 bnf426.91 bnf7582.76 bnf7583.53 bnf7585.102 bnf7589.68 bnf10291.16 bnf10292.85 bnf11864.62 bnf13027.131 bnf13028.301 bsb9201.137 bsb65380.81 bsb71097.132 csg231.144 csg237.72 dkb235.33v hab64.132 ubbf_iii_0015.43v zos32.85r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik