monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 4, II De nomine eius <<<     >>> IV De tribus haeresibus medicorum

Isidorus, Etymologiae, 4, III De inventoribus medicinae

1 Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laude vel opere ampliavit. 2 Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur medendi cura; et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates Asclepio patre genitus in insula Coo.
Isidorus HOME

bav281.130 bmv399.82 bnf425.79 bnf426.86 bnf7582.71 bnf7583.51 bnf7585.97 bnf7589.64 bnf10291.12 bnf10292.80 bnf11864.58 bnf13027.125 bnf13028.269 bsb9201.128 bsb65380.78 bsb71097.124 csg231.135 csg237.68 dkb235.31v hab64.123 ubbf_iii_0015.40r zos32.81v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik