monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5 > 5 > 15 > 1 > 1 > 15 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 51
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, L De cursu solis <<<     >>> LII De itinere solis

Isidorus, Etymologiae, 3, LI De effectu solis

1 Sol oriens diem facit, occidens noctem inducit; nam dies est sol super terras, nox est sol sub terras. Ex ipso enim sunt horae: ex ipso dies, cum ascenderit: ex ipso etiam nox, cum occiderit: ex ipso menses et anni numerantur; ex ipso vicissitudines temporum fiunt. 2 Quando autem per meridiem currit, vicinior terrae est; quando vero iuxta septentrionem, sublimis attollitur. [Cui ideo Deus diversa cursus instituit loca et tempora, ne, dum semper in isdem moraretur locis, cottidiano vapore eius consumeret; sed ut Clemens ait: 'Cursus diversos accipit, quibus aeris temperies pro ratione temporum dispensatur, et ordo vicissitudinum permutationumque servatur. Nam dum ad superiora conscenderit, ver temperat: ubi ad summum venerit, aestivos accendit calores: decedens rursus autumni temperiem reddit. Ubi vero ad inferiorem redit circulum, ex glaciali conpage caeli rigorem nobis hiberni frigoris derelinquit.'] (sequitur figura circularis, quae in medio habet medium [est] mundi, circa autem stationes solis sic inscriptas: hic ortus solis in natale Domini; sexta hora diei; occasus in natale Domini; occasus in aequinoctio; occasus solis in natale Iohannis; semper media nox; ortus solis in natale Iohannis; hic ortus solis in aequinoctio.)
Isidorus HOME

bav281.122 bbb207.191r bmv384.9 bmv399.76 bmv404.56 bnf425.72 bnf426.81 bnf7582.66 bnf7583.45 bnf7585.88 bnf7589.60 bnf10291.8 bnf10292.75 bnf11241.9 bnf11864.54 bsb9201.118 bsb65380.72 bsb71097.115 csg231.124 csg237.63 dkb235.29r hab64.99 sbb1784.38 ubbf_iii_0015.34v zos32.52v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik