monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XLIX De natura solis <<< >>> LI De effectu solis
Isidorus, Etymologiae, 3, L De cursu solis
1 Solem per se ipsum moveri, non cum mundo verti. Nam si fixus caelo maneret, omnes dies et noctes aequales existerent; sed quoniam alio loco cras occasurum, alio occidisse hesterno videmus, apparet eum per se ipsum moveri, non cum mundo verti. Spatiis enim inaequalibus orbes annuos conficit propter temporum mutationes. Oriens diem facit, occidens noctem inducit. 2 Nam vadens longius ad meridiem hiemem facit, ut hibernis humoribus ac pruinis terra pinguescat. Accedens propius ad septentrionem aestatem reddit, ut fruges maturitate durentur, et quae sunt in humidis incocta, fervefacta mitescant.
Isidorus HOME
bav281.122 bbb207.191r bmv384.9 bmv399.76 bmv404.56 bnf425.72 bnf426.81 bnf7582.65 bnf7583.45 bnf7585.88 bnf7589.60 bnf10291.7 bnf10292.74 bnf11241.9 bnf11864.54 bsb9201.118 bsb65380.72 bsb71097.115 csg231.124 csg237.63 dkb235.29r hab64.99 ubbf_iii_0015.34r zos32.52r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik