monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XLIII De hemisphaeriis <<<     >>> XLV De zodiaco circulo

Isidorus, Etymologiae, 3, XLIV De quinque circulis caeli

1 Zonae caeli quinque sunt, quarum distinctionibus quaedam partes temperie sua incoluntur, quaedam inmanitate frigoris aut caloris inhabitabiles existunt. Quae ideo zonae vel circuli appellantur, eo quod in circumductione sphaerae existunt. 2 Quorum primus circulus ideo ἀρκτικὸς appellatur, eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur. Secundus circulus, θερινὸς qui τροπικὸς dicitur, quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde τροπικὸς appellatur. 3 Tertius circulus ἡμερινὸς, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur, eo quod sol, cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. Ἡμερινὸς enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta prespicitur. Quartus autem circulus ἀνταρκτικὸς vocatus eo quod contrarius sit circulo, quem ἀρκτικὸν nominamus. 4 Quintus circulus χειμερινὸς τροπικὸς, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, et aestatem his, qui in Austri partibus conmorantur.
Isidorus HOME

bav281.121 bbb207.190v bmv384.9 bmv399.75 bmv404.56 bnf425.71 bnf426.80 bnf7582.65 bnf7583.44 bnf7585.87 bnf7589.59 bnf10291.7 bnf10292.74 bnf11241.9 bnf11864.53 bsb9201.117 bsb65380.71 bsb71097.113 csg231.123 csg237.62 dkb235.29r hab64.98 ubbf_iii_0015.33v zos32.51v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik