monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XLI De gemina facie caeli <<<     >>> XLIII De hemisphaeriis

Isidorus, Etymologiae, 3, XLII De quattuor partibus caeli

1 Climata caeli, id est plagae vel partes, quattuor sunt, ex quibus prima pars orientalis est, unde aliquae stellae oriuntur. Secunda occidentalis, ubi nobis aliquae stellae occidunt. Tertia septentrionalis, ubi sol pervenit in diebus maioribus. Quarta australis, ubi sol pervenit noctibus maioribus. 2 Oriens autem ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. Septentrio autem a septem stellis axis vocatus, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur eo quod vertitur. 3 Meridies autem vocata, vel quia ibi sol facit medium diem quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. 4 Sunt et alia septem climata caeli, quasi septem lineae ab oriente in occidentem, sub quibus et mores hominum dispares atque animalia specialiter diversa nascuntur, quae vocata sunt a locis quibusdam famosis; quorum primum est Merois, secundum Syene, tertium Catachoras, id est Africa, quartum Rhodus, quintum Hellespontus, sextum Mesopontum, septimum Borusthenes.
Isidorus HOME

bav281.120 bbb207.190r bmv384.9 bmv399.74 bmv404.56 bnf425.71 bnf426.80 bnf7582.64 bnf7583.44 bnf7585.87 bnf7589.59 bnf10291.7 bnf10292.73 bnf11241.9 bnf11864.53 bsb9201.116 bsb65380.71 bsb71097.113 csg231.122 csg237.62 dkb235.28v hab64.98 ubbf_iii_0015.33r zos32.51v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik