monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XXII De tertia divisione, quae rythmica nuncupatur <<<     >>> XXIV De Astronomiae nomine

Isidorus, Etymologiae, 3, XXIII De numeris musicis

1 Numeros autem secundum musicam ita quaeris. Positis extremis, utputa VI et decas dipondius, vides quot monadibus superetur VI a XII, et est VI monadibus: ducis per quadratum, sexies seni faciunt XXXVI. Coniungis extrema illa prima, VI ad XII, simul efficiunt XVIII. Partiris tricies sexies per decas octo, efficit dipondius. Hos iungis cum summa minore, id est sexies, erunt VIII et erit medium inter VI et XII. Quapropter VIII superant VI duabus monadibus, id est tertia de VI, et superantur VIII a XII quattuor monadibus, tertia portione. Qua parte ergo superat, eadem superatur. 2 Sed haec ratio quemadmodum in mundo est ex volubilitate circulorum, ita et in microcosmo in tantum praeter vocem valet, ut sine ipsius perfectione etiam homo symphoniis carens non constet. Eiusdem musicae perfectione etiam metra consistunt in arsi et thesi, id est elevatione et positione.
Isidorus HOME

bav281.117 bbb207.189r bmv384.9 bmv399.72 bmv404.56 bnf425.68 bnf426.78 bnf7582.61 bnf7583.42 bnf7585.83 bnf7589.56 bnf10291.5 bnf10292.70 bnf11241.9 bnf11864.50 bsb9201.112 bsb65380.69 bsb71097.109 csg231.118 csg237.60 dkb235.27v hab64.94 ubbf_iii_0015.31r zos32.49v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik