monumenta.ch > Iustinus > 3 > 17
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XVI De inventoribus eius <<<     >>> XVIII De tribus partibus Musicae

Isidorus, Etymologiae, 3, XVII Quid possit Musica

1 Itaque sine Musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim sine illa. Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse conpositus, et coelum ipsud sub harmoniae modulatione revolvi. Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus. 2 In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Siquidem et remiges cantus hortatur, ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur. 3 Excitos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur, qui ab spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed et quidquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum.
Isidorus HOME

bav281.111 bbb207.189r bmv384.3 bmv399.68 bmv404.56 bnf425.64 bnf426.75 bnf7582.58 bnf7583.41 bnf7585.79 bnf7589.54 bnf10291.3 bnf10292.67 bnf11241.9 bnf11864.48 bsb9201.106 bsb65380.66 bsb71097.104 csg231.112 csg237.57 dkb235.26v hab64.89 ubbf_iii_0015.28r zos32.46v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik