monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XV De Musica et eius nomine <<<     >>> XVII Quid possit Musica

Isidorus, Etymologiae, 3, XVI De inventoribus eius

1 Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium. Graeci vero Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Alii Linum Thebaeum et Zetum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt. 2 Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina et aucta multis modis, eratque tam turpe Musicam nescire quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus sollemnibus, omnibusque laetis vel tristioribus rebus. 3 Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis Hymenaei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur. In conviviis vero lyra vel cithara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum.
Isidorus HOME

bav281.111 bbb207.189r bmv384.3 bmv399.68 bmv404.56 bnf425.64 bnf426.75 bnf7582.59 bnf7583.41 bnf7585.79 bnf7589.54 bnf10291.3 bnf10292.67 bnf11241.9 bnf11864.48 bsb9201.106 bsb65380.65 bsb71097.103 csg231.112 csg237.57 dkb235.26v hab64.89 ubbf_iii_0015.27v zos32.46v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik