monumenta.ch > Isidorus > 15
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XIV Expositio figurarum infra scriptarum <<< >>> XVI De inventoribus eius
Isidorus, Etymologiae, 3, XV De Musica et eius nomine
1 Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae ἀπὸ τοῦ μάσαι, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. 2 Quarum sonus, quia sensibilis res est, et praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.
Isidorus HOME
bav281.110 bbb207.189r bmv399.68 bmv404.56 bnf425.64 bnf426.70 bnf7582.59 bnf7583.40 bnf7585.79 bnf7589.54 bnf10291.3 bnf10292.66 bnf11241.9 bnf11864.48 bsb9201.106 bsb65380.65 bsb71097.103 csg231.112 csg237.57 dkb235.26r hab64.88 ubbf_iii_0015.27v zos32.46r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik