monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, XI De quadripertita divisione geometriae <<<     >>> XIII De numeris geometriae

Isidorus, Etymologiae, 3, XII De figuris geometriae

1 Figurae solidae sunt, quae longitudine, latitudine et altitudine continentur, ut est cubus, cuius species quinque in plano. Quarum prima circulus est figura plana, quae vocatur circumducta; cuius in medio punctus est, quo cuncta convergunt, quod centrum geometriae vocant, Latini punctum circuli nuncupant. 2 Quadrilatera figura est in plano quadrata; quae sub quattuor rectis lineis iacet, ita. Dianatheton grammon figura plana, [ita]. Orthogonium, id est rectiangulum figura plana. Est enim triangulum et habet angulum rectum. (seq. figura). Isopleuros figura plana, recta et subter constituta. 3 Sphaera est figura in rotundum formata, partibus cunctis aequalis. Cubus est figura propria solida, quae longitudine, latitudine et altitudine continetur. 4 Cylindrus est figura quadrata, habens superius semicirculum. 5 Conon, figura quae ab amplo in angustum finit, sicut orthogonium. 6 Pyramis est figura, quae in modum ignis ab amplo in acumen consurgit; ignis enim apud Graecos πῦρ appellatur. 7 Sicut autem infra X omnis est numerus, ita intra hunc circulum omnium figurarum concluditur ambitus. Prima autem figura huius artis punctus est, cuius pars nulla est. Secunda linea, praeter latitudinem longitudo. Recta linea est, quae ex aequo in suis punctis iacet. Superficies vero, quod longitudines et latitudines solas habet. Superficiei vero fines lineae sunt, quorum formae ideo in superioribus decem figuris positae non sunt, quia inter eas inveniuntur.
Isidorus HOME

bav281.109 bbb207.189r bmv399.67 bmv404.56 bnf425.63 bnf426.69 bnf7582.57 bnf7583.40 bnf7585.78 bnf7589.53 bnf10291.2 bnf10292.66 bnf11241.9 bnf11864.47 bsb9201.104 bsb65380.65 bsb71097.102 csg231.111 csg237.56 dkb235.26r hab64.88 ubbf_iii_0015.26v zos32.46r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik