monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, VIII De differentia Arithmeticae, Geometriae et Musicae <<<     >>> X De inventoribus geometriae et vocabulo eius

Isidorus, Etymologiae, 3, IX Quot numeri infiniti existunt

1 Numeros autem infinitos esse certissimum est, quoniam in quocumque numero finem faciendum putaveris, idem ipse non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus, et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, verum etiam multiplicari potest. 2 Ita vero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diversi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt.
Isidorus HOME

bav281.108 bbb207.189r bmv399.66 bmv404.56 bnf425.62 bnf426.69 bnf7582.56 bnf7583.40 bnf7585.77 bnf7589.53 bnf10292.65 bnf11241.9 bnf11864.46 bsb9201.103 bsb65380.64 bsb71097.101 csg231.109 csg237.56 dkb235.25v hab64.87 ubbf_iii_0015.26r zos32.45v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik