monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 6 > 4 > 5 > 8 > 7 > 9 > 6 > 8 > 5 > > 6 > 4 > 6 > 1 > 6 > > 3 > 3 > 7 > 3 > 3 > 6 > 3 > 8 > 9 > 6 > 6 > 3 > 7 > 1 > 4 > 3 > 3 > 4 > 12 > > 7 > 3 > 8 > 8 > > 1 > 1 > 5 > 7 > 6 > 9 > 3 > 5 > 3 > 6 > D > > 2 > 9 > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 3, III Quid sit numerus <<< >>> V De prima divisione parium et inparium
Isidorus, Etymologiae, 3, IV Quid praestent numeri
1 Ratio numerorum contemnenda non est. In multis enim sanctarum scripturarum locis quantum mysterium habent elucet. Non enim frustra in laudibus Dei dictum est Sap. 11, 21: 'Omnia in mensura et numero et pondere fecisti.' 2 Senarius namque [numerus] qui partibus suis perfectus est, perfectionem mundi quadam numeri [sui] significatione declarat. Similiter et quadraginta dies, quibus Moyses et Helias et ipse Dominus ieiunaverunt, sine numerorum cognitione non intelleguntur. 3 Sic et alii in scripturis sacris numeri existunt, quorum figuras nonnisi noti huius artis scientiae solvere possunt. Datum est etiam nobis ex aliqua parte sub numerorum consistere disciplina, quando horas per eam dicimus, quando de mensuum curriculo disputamus, quando spatium anni redeuntis agnoscimus. 4 Per numerum siquidem ne confundamur instruimur. Tolle numerum in rebus omnibus, et omnia pereunt. Adime saeculo conputum, et cuncta ignorantia caeca conplectitur, nec differri potest a ceteris animalibus, qui calculi nesciunt rationem.
Isidorus HOME
bav281.101 bbb207.189r bmv399.63 bmv404.56 bnf425.57 bnf426.65 bnf7582.52 bnf7583.38 bnf7585.73 bnf7589.50 bnf10292.61 bnf11241.4 bnf11864.43 bsb9201.96 bsb65380.60 bsb71097.94 csg231.102 csg237.53 dkb235.24r hab64.81 ubbf_iii_0015.22v zos32.42v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik