| Obsequium amicos, veritas odium parit. |
| Nusquam tuta fides; |
| Vade, age, nate, voca Zephyros, et labere pinnis. |
| Tantaene animis caelestibus irae? |
| Si vinco et pereo, quid ibi me vincere praestat? |
| Quid non mortalia pectora coges, auri sacra fames! |
| Iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias? Quid genus, unde domum? Pacemne huc fertis, an arma? |
| Eripe me his, invicte, malis! |
| Parce metu, manent inmota tuorum. |
| I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. |
| O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos. |
| Quis furor, o cives, pacem convertit in arma? |
| Aude, hospes, contemnere opes. |
| Nudus ara, sere nudus, et habebis frigore messes. |
| Neve inter vites corylum sere, neve flagella summa pete. |
| Ei mihi, quod nullus amor est sanabilis herbis. |
| Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta. |
| Non est tua tuta voluntas: magna petis, Phaäthon. |
| Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus. |
| Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crines flavos et membra decora iuventa. |