monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20
Isidorus, Etymologiae, Liber 2, XIX De vitiis litterarum et verborum et sententiarum cavendis <<<     >>> XXI De figuris verborum et sententiarum

Isidorus, Etymologiae, 2, XX De iuncturis verborum

1 In verbis quoque cavenda sunt vitia, ut non inpropria verba ponantur, quae Graeci Acyrologian vocant. Amanda est ergo proprietas, sic tamen ut aliquando propter humilitatem sordidi aut spurci vocabuli translatis nominibus sit utendum, non tamen longe accitis, sed ut veris proxima et cognata videantur. 2 Fugienda etiam Hyperbata longiora, quae fieri sine aliorum sensuum confusione non possunt. Ambiguitas quoque et vitium illud cavendum, cum quidam iactatione eloquentiae ducti, quod uno aut duobus verbis significare poterant, interpositis inanibus vocibus longa et circumflexa ambage concludunt: quod vitium Perissologia[n] vocatur. 3 Cui contrarium criminis vitium est et brevitatis studio etiam necessaria verba furari. Fugienda sunt quoque, sicut in litteris et verbis, ita et in sententiis vitia, quae inter prima Grammaticorum studia cognoscuntur. 4 Sunt autem Cacemphaton, Tautologia, Ellipsis, Acyrologia, Macrologia, Perissologia, Pleonasmos et his similia. At contra orationem extollit et exornat †energia tum†Emphasis, quae plus quiddam quam dixerit intellegi facit; ut si dicas: 'Ad gloriam Scipionis ascendit', et Vergilius Aen. 2, 262:
Demissum lapsi per funem.
Cum enim dicit lapsi, altitudinis imaginem suggerit. Huic contraria virtus est, verbis minuere quae natura sua magna sunt.
Isidorus HOME

bav281.72 bbb207.184v bmv399.50 bmv404.20 bnf425.40 bnf426.51 bnf7582.35 bnf7583.25 bnf7585.54 bnf7589.38 bnf10292.46 bnf11864.32 bsb9201.68 bsb65380.47 bsb71097.69 csg231.76 csg237.41 dkb235.17v hab64.64 ubbf_iii_0015.7v zos32.30v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik