monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19
Isidorus, Etymologiae, Liber 2, XVIII De colo, commate, et periodis <<<     >>> XX De iuncturis verborum

Isidorus, Etymologiae, 2, XIX De vitiis litterarum et verborum et sententiarum cavendis

1 Praeterea purum et honestum oratoris eloquium carere debet omnibus vitiis tam in litteris, quam in verbis, quam etiam in sententiis. 2 In litteris, ut iunctura apta et conveniens sit; et sic observandum, ne praecedentis verbi extrema vocalis in eandem vocalem primam incidat verbi sequentis, ut 'feminae Aegyptiae'. Quae structura melior fit, si consonantes vocalibus adplicantur. Trium quoque consonantium, quae in se incidentes stridere et quasi rixare videntur, vitanda iunctura est, id est, R, S, X, ut: 'ars studiorum, 'rex Xerxes, 'error Romuli'. Fugienda est et consonans M inlisa vocalibus, ut 'verum enim'.
Isidorus HOME

bav281.72 bbb207.184r bmv399.50 bmv404.19 bnf425.40 bnf426.51 bnf7582.35 bnf7583.25 bnf7585.53 bnf7589.38 bnf10292.46 bnf11864.31 bsb9201.67 bsb65380.46 bsb71097.69 csg231.75 csg237.41 dkb235.17v hab64.64 ubbf_iii_0015.7r zos32.30r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik