monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18
Isidorus, Etymologiae, Liber 2, XVII De trimodo dicendi genere <<<     >>> XIX De vitiis litterarum et verborum et sententiarum cavendis

Isidorus, Etymologiae, 2, XVIII De colo, commate, et periodis

1 Conponitur autem instruiturque omnis oratio verbis, comma et colo et periodo. Comma particula est sententiae. Colon membrum. Periodos ambitus vel circuitus. Fit autem ex coniunctione verborum comma, ex commate colon, ex colo periodos. 2 Comma est iuncturae finitio, utputa Cic. Mil. 1: 'Etsi vereor, iudices,' ecce unum comma; sequitur et aliud comma: 'ne turpe sit pro fortissimo viro dicere,' et factum est colon, id est membrum, quod intellectum sensui praestat; sed adhuc pendet oratio, sicque deinde ex pluribus membris fit periodos, id est extrema sententiae clausula: 'ita veterem iudiciorum morem requirunt.' Periodos autem longior esse non debet quam ut uno spiritu proferatur.
Isidorus HOME

bav281.72 bbb207.184r bmv399.50 bmv404.19 bnf425.40 bnf426.51 bnf7582.35 bnf7583.25 bnf7585.53 bnf7589.38 bnf10292.45 bnf11864.31 bsb9201.67 bsb65380.46 bsb71097.68 csg231.75 csg237.41 dkb235.17v hab64.64 ubbf_iii_0015.7r zos32.30r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik