monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12 > 81 > 40 > 40 > 13 > 36 > 72 > 2 > 12 > 70 > 14 > 52 > 45 > 69 > 13 > 2 > 16
Isidorus, Etymologiae, Liber 2, XV De generibus quaestionum <<< >>> XVII De trimodo dicendi genere
Isidorus, Etymologiae, 2, XVI De elocutione
1 Iam vero in elocutionibus illud uti oportebit, ut res, locus, tempus, persona audientis efflagitat, ne profana religiosis, ne inverecunda castis, ne levia gravibus, ne lasciva seriis, ne ridicula tristibus misceantur. Latine autem et perspicue loquendum. 2 Latine autem loquitur, qui verba rerum vera et naturalia persequitur, nec a sermone atque cultu praesentis temporis discrepat. Huic non sit satis videre quid dicat, nisi id quoque aperte et suaviter dicere; ne id quidem tantum, nisi id quod dicat et facere.
Isidorus HOME
bav281.71 bbb207.184r bmv399.49 bmv404.18 bnf425.39 bnf426.50 bnf7582.35 bnf7583.24 bnf7585.52 bnf7589.37 bnf10292.45 bnf11864.31 bsb9201.66 bsb65380.46 bsb71097.68 csg231.74 csg237.40 dkb235.17r hab64.63 ubbf_iii_0015.6v zos32.29v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik