monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14
Isidorus, Etymologiae, Liber 2, XIII De Prosopoeia <<<     >>> XV De generibus quaestionum

Isidorus, Etymologiae, 2, XIV De Ethopoeia

1 Ethopoeiam vero illam vocamus, in qua hominis personam fingimus pro exprimendis affectibus aetatis, studii, fortunae, laetitiae, sexus, maeroris, audaciae. Nam cum piratae persona suscipitur, audax, abrupta, temeraria erit oratio: cum feminae sermo simulatur, sexui convenire debet oratio: iam vero adolescentis et senis, et militis et imperatoris, et parasiti et rustici et philosophi diversa oratio dicenda est. 2 Aliter enim loquitur gaudio affectus, aliter vulneratus. In quo genere dictionis illa sunt maxime cogitanda, quis loquatur et apud quem, de quo et ubi et quo tempore: quid egerit, quid acturus sit, aut quid pati possit, si haec consulta neclexerit.
Isidorus HOME

bav281.70 bbb207.183v bmv399.49 bmv404.17 bnf425.39 bnf426.50 bnf7582.34 bnf7583.24 bnf7585.52 bnf7589.37 bnf10292.45 bnf11864.31 bsb9201.65 bsb65380.45 bsb71097.67 csg231.73 csg237.40 dkb235.17r hab64.62 ubbf_iii_0015.6r zos32.29v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik