monumenta.ch > Isidorus > 3
Isidorus, Etymologiae, Liber 2, II De inventoribus Rhetoricae artis <<<     >>> IV De tribus generibus causarum

Isidorus, Etymologiae, 2, III De nomine oratoris et partibus Rhetoricae

1 Orator est igitur vir bonus, dicendi peritus. Vir bonus consistit natura, moribus, artibus. Dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia, quae constat partibus quinque: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, et fine officii, quod est aliquid persuadere. 2 Ipsa autem peritia dicendi in tribus rebus consistit: natura, doctrina, usu. Natura ingenio, doctrina scientia, usus adsiduitate. Haec sunt enim quae non solum in oratore, sed in unoquoque homine artifice expectantur, ut aliquid efficiat.
Isidorus HOME

bav281.62 bbb207.182r bmv399.43 bmv404.6 bnf425.33 bnf426.43 bnf7582.29 bnf7583.22 bnf7585.46 bnf7589.33 bnf10292.39 bnf11864.27 bsb9201.57 bsb65380.40 bsb71097.59 csg231.64 csg237.36 dkb235.15r hab64.55 ubbf_iii_0015.1r zos32.25r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik