monumenta.ch > Martialis > 31 > 41
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XL De fabula <<< >>> XLII De primis auctoribus historiarum
Isidorus, Etymologiae, 1, XLI De historia
1 Historia est narratio rei gestae, per quam ea, quae in praeterito facta sunt, dinoscuntur. Dicta autem Graece historia ἀπὸ τοῦ ἱστορεῖν, id est a videre vel cognoscere. Apud veteres enim nemo conscribebat historiam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent vidisset. Melius enim oculis quae fiunt deprehendimus, quam quae auditione colligimus. 2 Quae enim videntur, sine mendacio proferuntur. Haec disciplina ad Grammaticam pertinet, quia quidquid dignum memoria est litteris mandatur. Historiae autem ideo monumenta dicuntur, eo quod memoriam tribuant rerum gestarum. Series autem dicta per translationem a sertis florum invicem conprehensarum.
Isidorus HOME
bav281.59 bbb207.181r bmo296.19 bmv399.42 bnf425.31 bnf426.42 bnf7582.27 bnf7583.21 bnf7585.44 bnf7589.32 bnf10292.38 bnf11278.30 bnf11864.26 bpt100.34 bsb9201.54 bsb12886.114 bsb65380.38 bsb71097.57 csg231.62 csg237.34 csg882.196 dkb235.14r hab64.54 uldVLO041.69 zos32.23v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik