monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44 > 15 > 31 > 10 > 19 > 16 > 43 > 10 > 58 > 18 > 14 > 39 > 10 > 78 > 26 > 40 > 36 > 3 > 54 > 3 > 10 > 38
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XXXVII De tropis <<< >>> XXXIX De metris
Isidorus, Etymologiae, 1, XXXVIII De prosa
1 Prosa est producta oratio et a lege metri soluta. Prosum enim antiqui productum dicebant et rectum. Unde ait Varro apud Plautum 'prosis lectis' significari rectis; unde etiam quae non est perflexa numero, sed recta, prosa oratio dicitur, in rectum producendo. Alii prosam aiunt dictam ab eo, quod sit profusa, vel ab eo, quod spatiosius proruat et excurrat, nullo sibi termino praefinito. 2 Praeterea tam apud Graecos quam apud Latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae. Omnia enim prius versibus condebantur; prosae autem studium sero viguit. Primus apud Graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit; apud Romanos autem Appius Caecus adversus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. Iam exhinc et ceteri prosae eloquentia contenderunt.
Isidorus HOME
bav281.54 bbb207.178v bmo296.16 bmv399.38 bnf425.28 bnf426.39 bnf7582.25 bnf7583.20 bnf7585.40 bnf7589.29 bnf10292.35 bnf11278.27 bnf11864.24 bpt100.33 bsb9201.49 bsb12886.108 bsb65380.35 bsb71097.52 csg231.56 csg237.31 csg882.189 dkb235.13r hab64.50 uldVLO041.66 zos32.21v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik