monumenta.ch > Martialis > 85 > 94 > 25 > 42 > 10 > 56 > 16 > 50 > 2 > 71 > 28 > 36 > 93 > 15 > 22 > 62 > 59 > 12 > 81 > 40 > 40 > 13 > 36 > 72 > 2 > 12 > 70 > 14 > 52 > 45 > 69 > 13 > 2 > 16 > 29 > 31 > 86 > 21 > 65 > 82 > 29 > 87 > 10 > 21 > 14 > 68 > 88 > 11 > 2 > 58 > 8 > 26 > 15 > 39 > 2 > 54 > 2 > 10 > 2 > 11 > 19 > 15 > 2 > 75 > 2 > 81 > 10 > 23 > 8 > 27 > 57 > 5 > 2 > 22 > 95 > 10 > 2 > 63 > 17 > 66 > 61 > 46 > 94 > 42 > 25 > 53 > 27 > 56 > 23 > 21 > 90 > 4 > 50 > 15 > 62 > 2 > 30 > 2 > 21 > 17 > 11 > 2 > 2 > 2 > 25 > 79 > 11 > 35 > 74 > 12 > 32
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XXXI De differentiis <<<     >>> XXXIII De soloecismis

Isidorus, Etymologiae, 1, XXXII De barbarismo

1 Barbarismus est verbum corrupta littera vel sono enuntiatum. Littera, ut 'floriet', dum 'florebit' dicere oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut 'latebrae', 'tenebrae'. Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum latinae orationis integritatem nescirent. Unaquaeque enim gens facta Romanorum cum opibus suis vitia quoque et verborum et morum Romam transmisit. 2 Inter barbarismum autem et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in verbo latino fit, dum corrumpitur; quando autem barbara verba latinis eloquiis inferuntur, barbarolexis dicitur. Item quando in prosa vitium fit sermonis, barbarismus vocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur. 3 Barbarismus autem fit scripto et pronuntiatione. Scripto quattuor modis: si quis in verbo litteram vel syllabam adiciat, mutet, transmutet, vel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus et reliquis quae sequuntur. 4 Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus in alia syllaba commutetur. Per aspirationem, si adiciatur H littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet. 5 Per hiatum, quotiens in pronuntiatione scinditur versus antequam conpleatur, sive quotiens vocalis vocalem sequitur, ut 'Musae Aonides'. Fit barbarismus et per motacismos, [iotacismos] et labdacismos. 6 Motacismus est, quotiens M litteram vocalis sequitur, ut 'bonum aurum', 'iustum amicum'; sed hoc vitium aut suspensione M litterae, aut detractione vitamus. 7 Iotacismus est, quotiens in iota littera duplicatur sonus, ut 'Troia', 'Maia'; ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, non duo sonare videantur. 8 Labdacismus est, si pro una L duo pronuntientur, ut Afri faciunt, sicut 'colloquium' pro 'conloquium'; vel quotiens unam L exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre debemus. 9 Conlisio est, quotiens novissimae syllabae finis in alterius principio est, ut 'matertera'.
Isidorus HOME

bav281.42 bbb207.177r bmo296.10 bmv399.31 bnf425.26 bnf426.30 bnf7582.19 bnf7583.14 bnf7585.31 bnf7589.24 bnf10292.28 bnf11278.19 bnf11864.19 bpt100.24 bsb9201.37 bsb12886.84 bsb65380.27 bsb71097.41 csg231.44 csg237.24 csg882.174 dkb235.10r hab64.48 uldVLO041.59 zos32.17r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik