monumenta.ch > Martialis > 27 > 4 > 24 > 3 > 22 > 75 > 16 > 30 > 22 > 17 > 66 > 28 > 19 > 2 > 85 > 93 > 59 > 2 > 94 > 25 > 50 > 34 > 56 > 42 > 18 > 31 > 1 > 2 > 62 > 2 > 2 > 43 > 6 > 27 > 2 > 48 > 53 > 2 > 2 > 2 > 12 > 47 > 70 > 91 > 2 > 2 > 15 > 2 > 13 > 18 > 2 > 17 > 15 > 43 > 31 > 35 > 34 > 49 > 55 > 14 > 35 > 58 > 69 > 39 > 2 > 26 > 24 > 34 > 9 > 29 > 28
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XXVII De orthographia <<< >>> XXIX De etymologia
Isidorus, Etymologiae, 1, XXVIII De analogia
1 Analogia Graece, Latine similium conparatio sive proportio nominatur. Cuius haec vis est ut, quod dubium est, ad aliquid simile, quod non est dubium, referatur, et incerta certis probentur. Octo autem modis conparatio analogiae colligitur: id est qualitate, conparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum. 2 Si quid de iis unum defuerit, iam non est analogia, id est similitudo, sed est anomalia, id est extra regulam, ut 'lepus' et 'lupus'. Totum convenit, sed dissentiunt casu; facit enim 'lupi', 'leporis'. Nam regulariter est, dum quaeris utrum 'trames' masculinum sit an femininum, similis est illi in omni declinatione 'limes', et erit masculinum. 3 Item 'funis' si incerti generis esse credis, similis est illi 'panis' in declinatione, et erit masculinum. Item ex conparatione positivorum, ut si dicas 'doctus', 'magnus': positivi sunt et sui similes. Fit et per diminutionem, utputa 'funem' masculinum esse funiculus ostendit, sicut 'marmor' neutri esse generis marmusculum indicat. 4 Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut 'pistrinum', 'pistrilla'. Sed quia scire debemus ex positione [id est primitivo] declinationem, ex diminutione genus colligere.
Isidorus HOME
bav281.40 bbb207.176v bmo296.9 bmv399.30 bnf425.26 bnf426.28 bnf7582.18 bnf7583.14 bnf7585.30 bnf7589.23 bnf10292.27 bnf11278.18 bnf11864.18 bpt100.22 bsb9201.35 bsb12886.81 bsb65380.26 bsb71097.39 csg231.42 csg237.23 csg882.171 dkb235.9v hab64.47 uldVLO041.58 zos32.13v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik