monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XXVI De notis digitorum <<< >>> XXVIII De analogia
Isidorus, Etymologiae, 1, XXVII De orthographia
1 Orthographia Graece, Latine recta scriptura interpretatur. [Orto enim recte, graphia scriptura dicitur.] Haec disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, utputa 'ad', cum est praepositio, D litteram; cum est coniunctio, T litteram accipit. 2 'Haud', quando adverbium est negandi, D littera terminatur et aspiratur in capite; quando autem coniunctio [disiunctiva] est, per T litteram sine aspiratione scribitur. 3 'Apud' praepositio per D scribitur, sicut 'ad patrem' quoniam veteres saepe 'apud' pro 'ad' usi sunt [duabus ex eis mediis litteris subtractis]. 4 Interdum autem aliae litterae in locum aliarum litterarum rite ponuntur. B et P litteris quaedam cognatio est. Nam pro 'Burro' dicimus 'Pyrrhum'. C et G [litterae] quandam cognationem habent. Nam dum dicimus 'centum', [et] 'trecentos', postea dicimus 'quadringentos', G ponentes pro C. C et Q similiter cognatio est. Nam 'huiusce' per C, 'cuiusque' per Q scribimus. 'Cum' autem praepositio per C scribenda est; si autem adverbium fuerit, per Q. Dicimus enim 'quum lego'. 'Deus' per E solam: 'daemon' per AE dipthonga est notandus. 5 'Equus', quod est animal, per E solam scribendum. 'Aequus', quod est iustus, per AE dipthonga scribendum. 'Exsul' addito S debet scribi, quia exsul dicitur qui extra solum est. 'Exultat' melius sine S littera scribitur. Nam cum ipsa X ex C et S constat, quomodo, cum in ea sit, rursus ei additur alia? 6 'Aequor' per dipthonga scribendum, quia ab aqua est nomen factum. 7 'Forsitan' per N scribendum in fine, quia integrum eius est 'si forte tandem'. 8 'Fedus', quod est deformis, per E solam scribendum [est]: 'foedus' quod est pactum, cum O et E dipthonga scribendum. 9 'Formosus' sine N scribitur, quia a forma vocatur. [Sive etiam a formo, id est calido; calor enim sanguinis efficit pulcritudinem.] 'Gnatus', quod est filius, per G scribendum, quia facit generatus. 10 H, quae aspirationis littera est, in Latino tantum vocalibus iungitur: ut 'honor', 'homo', 'humus', [humilitas]. Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis et Hebraeis nominibus. 'Heus' autem et 'heu' interiectiones per H scribendae. 11 I littera inter duas vocales constituta, bis scribi quidam existimabant, ut in 'Troia' et 'Maia'. Hoc ratio non permittit. Numquam enim tres vocales in una syllaba scribuntur. Sed I littera inter duas vocales constituta pro duplici habetur. 12 'Id' pronomen neutri generis per D scribitur, ab eo quod est 'is, ea, id', quia facit 'idem'. Quod si verbum est tertiae personae, per T notabitur, ab eo quod est 'eo, is, it', [quia facit] 'itur'. K litteram antiqui praeponebant quotiens A sequebatur, ut 'kaput', 'kanna', 'kalamus'. Nunc autem 'Karthago' et 'kalendae' per eandem tantum scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicumque sequente vocali per K sunt scribenda. 14 'Laetus' per dipthonga scribitur, quia laetitia a latitudine vocata est, cuius e contrario est tristitia, quae angustiam facit. L autem litteram interdum pro D littera utimur, ut 'latum' pro 'datum' et 'calamitatem' pro 'cadamitatem'; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas. 15 'Maxumus' an 'maximus', et si qua similia sunt qualiter scribi debeant quaesitum est. Varro tradit Caesarem per I eiusmodi verba enuntiare solitum esse et scribere. Inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam, ut 'maximus', 'optimus', 'pessimus' scribatur. 16 'Malo' per unum L scribendum, quia est 'magis volo'. 'Malle' per duo LL, quia est 'magis velle'. 'Nolo' quoque per unum L; [et] 'nolle' per duo. 'Nolo' enim 'nevolo' est; 'nolle', 'nevelle'. 17 'Os' si vultum aut ossum significat per O solam scribendum est; si personam, H praeponenda est. 18 'Ora' finium per O; 'hora' dierum per H scribendum. 'Onus' si de onere venit, O sola scribendum; si de honore, cum H aspiratione. 19 'Praepositio' et 'praeterea' per dipthonga scribendum. 'Pene' vero, quod est coniunctio, per E; 'poena', quod est supplicium, per OE. 20 Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim U littera sequitur, et alia quaelibet una pluresve vocales iunguntur, ita ut una syllaba fiat. Cetera per C scribuntur. 21 'Quae' pronomen cum A scribendum; 'que' coniunctio sine A. 'Quid' per D litteram scribitur, cum pronomen est; per T, cum verbum: cuius positio est prima 'queo, quis, quit', et in conpositione 'nequeo, nequis, nequit'. 22 'Quod' quando pronomen est, per D [est] scribendum; quando numerus, per T, quia 'totidem' per T scribitur. 'Quotidie' per Q scribendum, non per C, ut sit 'quot diebus'. 23 R littera communionem habet cum S littera. Itaque apud anticos 'honos', 'labos', 'arbos' dicebatur, nunc 'honor', 'labor', 'arbor'. 24 'Sat' per T scribi oportet, quia integrum eius facit 'satis'. 'Sed' per D oportet scribi. Apud anticos enim sed 'sedum' dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus. 25 'Tamtus', sicut et 'quamtus' in medio M habebant. 'Quam' enim et 'tam', unde et 'quamtitas', 'quamtus', 'tamtus'. 26 'Vae' interiectio cum A scribendum; 've' coniunctio sine A. 27 Xps, quia Graecum est, per X scribendum. Ita et 'Xrisma'. 28 Y et Z litteris sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum 'iustitia' sonum Z littera exprimat, tamen, quia Latinum est, per T scribendum est. Sic 'militia', 'malitia', 'nequitia', et cetera similia. 29 In dubiis quoque verbis consuetudo veterum erat ut, cum eadem littera alium intellectum correpta, alium producta haberet, longae syllabae apicem adponebant; utputa 'populus' arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut 'cella', 'serra', 'asseres'. Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant; qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.
Isidorus HOME
bav281.37 bbb207.176r bmo296.8 bmv399.28 bnf425.26 bnf426.26 bnf7582.17 bnf7583.12 bnf7585.26 bnf7589.21 bnf10292.25 bnf11278.16 bnf11864.17 bpt100.20 bsb9201.32 bsb12886.78 bsb65380.24 bsb71097.36 csg231.39 csg237.22 csg882.167 dkb235.9r hab64.44 uldVLO041.56 zos32.12v
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XXVI De notis digitorum <<< >>> XXVIII De analogia
monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19 > 4 > 12 > 17 > 11 > 14 > 3 > 13 > 18 > 17 > 18 > 4 > 3 > 10 > 3 > 22 > 31 > 19 > 8 > 12 > 26 > 2 > 21 > 14 > 13 > 12 > 27
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik