monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XXII De notis vulgaribus <<<     >>> XXIV De notis militaribus

Isidorus, Etymologiae, 1, XXIII De notis iuridicis

1 Quaedam autem litterae in libris iuris verborum suorum notae sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim verbi gratia per B et F 'bonum factum', per S et C 'senatus consultum', per R et P 'respublica', per P et R 'populus Romanus', per D et T 'dumtaxat', per supinam W litteram 'mulier', per P secundum naturam 'pupillus', per verso capite 'pupilla', per unum K 'caput', per duo KK iuncta 'calumniae causa', per I et E 'iudex esto', per D et M 'dolum malum'. 2 Cuius generis plurimas consimiles notas in libris antiquis invenimus. Has iuris notas novicii imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt, quia multos per haec callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita iusserunt scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et vitanda aperte demonstrarent.
Isidorus HOME

bav281.36 bbb207.176r bmo296.7 bmv399.27 bnf425.26 bnf426.25 bnf7582.16 bnf7583.11 bnf7585.25 bnf7589.21 bnf10292.24 bnf11278.16 bnf11864.16 bpt100.20 bsb9201.31 bsb12886.76 bsb65380.23 bsb71097.35 csg231.37 csg237.21 csg882.165 dkb235.8v hab64.43 uldVLO041.55 zos32.17r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik