| Nosne tibi Phrygiae res vertere fundo conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis obiecit? |
Diple superne obolata ponitur ad conditiones locorum ac temporum personarumque mutatas. 20
Diple recta et adversa superne obolata ponitur finita loco suo monade, significatque similem sequentem quoque esse. 21
Ceraunium ponitur quotiens multi versus inprobantur, nec per singulos obolatur; κεραύνιον enim fulmen dicitur. 22
Chrisimon. Haec sola ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum ponitur. 23
Phi et Ro, id est φροντίς. Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. 24
Anchora superior ponitur ubi aliqua res magna omnino est. 25
Anchora inferior, ubi aliquid vilissime vel inconvenientius denuntiatum est. 26
Coronis nota tantum in fine libri adponitur. 27
Alogus nota [quae] ad mendas adhibetur. 28 Fiunt et aliae notulae librorum pro agnoscendis his quae per extremitates paginarum exponuntur, ut, ubi lector in liminare huiusmodi signum invenerit, ad textum recurrens eiusdem sermonis vel versiculi sciat esse expositionem, cuius similem superiacentem notam invenerit.