monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3 > 3 > 10 > 27 > 19 > > 19 > 3 > 7 > 3 > 3 > 11 > 16 > 48 > 5 > 9 > 1 > 4 > 41 > 17 > 16 > 21 > 33 > 6 > 22 > 10 > 45 > 5 > 10 > 25 > 4 > 5 > 16 > 4 > 22 > 9 > 28 > 3 > 11 > 3 > 28 > 23 > 15 > 2 > 12 > 13 > 20
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XIX De figuris accentuum <<<     >>> XXI De notis sententiarum

Isidorus, Etymologiae, 1, XX De posituris

1 Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata et periodos, quae dum ordine suo adponitur, sensum nobis lectionis ostendit. Dictae autem positurae vel quia punctis positis adnotantur, vel quia ibi vox pro intervallo distinctionis deponitur. Has Graeci θέσεις vocant, Latini posituras. 2 Prima positura subdistinctio dicitur; eadem et comma. Media distinctio sequens est; ipsa et cola. Ultima distinctio, quae totam sententiam cludit, ipsa est periodus; cuius, ut diximus, partes sunt cola et comma; quarum diversitas punctis diverso loco positis demonstratur. 3 Ubi enim initio pronuntiationis necdum plena pars sensui est, et tamen respirare oportet, fit comma, id est particula sensus, punctusque ad imam litteram ponitur; et vocatur subdistinctio, ab eo quod punctum subtus, id est ad imam litteram, accipit. 4 Ubi autem in sequentibus iam sententia sensum praestat, sed adhuc aliquid superest de sententiae plenitudine, fit cola, mediamque litteram puncto notamus; et mediam distinctionem vocamus, quia punctum ad mediam litteram ponimus. 5 Ubi vero iam per gradus pronuntiando plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus, punctumque ad caput litterae ponimus; et vocatur distinctio, id est disiunctio, quia integram separavit sententiam. 6 Hoc quidem apud oratores. Ceterum apud poetas ubi in versu post duos pedes syllaba remanet, comma est, quia ibi post scansionem praecisio verbi facta est. Ubi vero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est. Totus autem versus periodus est.
Isidorus HOME

bav281.33 bbb207.175v bmv399.25 bnf425.26 bnf426.23 bnf7582.15 bnf7583.11 bnf7585.22 bnf7589.19 bnf10292.22 bnf11278.13 bnf11864.15 bpt100.17 bsb9201.28 bsb12886.72 bsb65380.21 bsb71097.32 csg231.34 csg237.19 csg882.161 dkb235.8r hab64.41 uldVLO041.53 zos32.15v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik