monumenta.ch > Isidorus > 36 > 17 > 19 > 15 > 11 > 5 > 1 > 11 > 12 > 38 > 18 > 32 > 78 > 16 > 13 > 11 > 52 > 4 > 17 > 5 > 12 > 14 > 59 > 15 > 2 > 5 > 13 > 31 > 20 > 68 > 19
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XVIII De accentibus <<<     >>> XX De posituris

Isidorus, Etymologiae, 1, XIX De figuris accentuum

1 Figurae accentuum decem sunt, quae a grammaticis pro verborum distinctionibus adponuntur. Ὀξεῖα, id est acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem sursum ducta, fit ita: ´.2 βαρεῖα, id est gravis, linea a summo sinistrae in dexteram deposita, fit ita: `. 3 Περισπωμένη, id est circumflexus, linea de acuto et gravi facta, exprimitur ita: ^. 4 Μακρός, id est longa, virgula, iacens est ita: _. 5 Βραχύς, id est brevis, pars est circuli inferior, iacens ita: . 6 Ὑφέν, id est coniunctio, quia duo verba conectit, subiecta virgula versui circumflexa, fit ita: . 7 Diastole, id est distinctio, quae e contrario separat, dextra pars circuli supposita versui, fit ita: . 8 Apostrophus pars item circuli dextra et ad summam litteram adposita, fit ita: , qua nota deesse ostenditur in sermone ultima vocalis, ut 'tribunal' pro 'tribunale'. 9 Δασεῖα, quod interpretatur aspiratio, id est ubi H littera poni debet, tali figura notatur: . 10 ψιλή, quod interpretatur siccitas, sive purum, id est, ubi H littera esse non debet, tali nota ostenditur: . 11 Quorum duorum accentuum figuram Latini ex ipsa littera aspirationis fecerunt. Unde si coniungas has, fecisti eandem aspirationis notam. Rursus si medium eius apicem scindis, δασεῖαν et ψιλήν facis.
Isidorus HOME

bav281.32 bbb207.175v bmv399.25 bnf425.26 bnf426.23 bnf7582.14 bnf7583.10 bnf7585.22 bnf7589.19 bnf10292.22 bnf11278.13 bnf11864.15 bpt100.17 bsb9201.27 bsb12886.71 bsb65380.21 bsb71097.31 csg231.33 csg237.19 csg882.160 dkb235.7v hab64.40 uldVLO041.53 zos32.15v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik