monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33 > 16 > 28 > 42 > 13 > 28 > 23 > 4 > 32 > 31 > 60 > 33 > 22 > 62 > 2 > 51 > 3 > 33 > 14 > 37 > 41 > 16 > 15 > 26 > 2 > 30 > 3 > 8 > 39 > 12 > 55 > 70 > 13 > 16 > 44 > 15 > 31 > 10 > 19 > 16 > 43 > 10 > 58 > 18 > 14 > 39 > 10 > 78 > 26 > 40 > 36 > 3 > 54 > 3 > 10 > 38 > 19 > 16 > 16
Isidorus, Etymologiae, Liber 1, XV De litteris apud grammaticos <<< >>> XVII De pedibus
Isidorus, Etymologiae, 1, XVI De syllaba
1 Syllaba Graece, Latine conceptio sive conplexio dicitur. Nam syllaba dicta est ἀπὸ τοῦ συλλαμβάνειν τὰ γράμματα, id est a conceptione litterarum. Συλλαμβάνειν enim dicitur concipere. Unde vera illa est syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. Nam unam vocalem pro syllaba abusive, non proprie dici, quae non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae autem aut breves sunt, aut longae, aut communes. 2 Breves vocatae, quia numquam produci possunt. Longae, quia semper producuntur. Communes autem, quia pro scribentis arbitrio cum necessitas cogit et producuntur et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabae longae brevesque dicuntur, quia per varias vocum moras aut dupla aut simpla spatia temporis habere videntur. Dipthongae syllabae Graeco nomine dictae, quod in eis binae vocales iunguntur. 3 Ex his apud nos veras esse quattuor: 'ae', 'oe', 'au', 'eu'. 'Ei' vero apud maiores tantum celebrata fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit dimidius pes. Nam pes duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba una est, quasi dimidius pes est. Dionysius Lintius syllabarum omnium singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est.
Isidorus HOME
bav281.28 bbb207.171r bmv399.19 bnf425.25 bnf426.19 bnf7582.12 bnf7583.9 bnf7585.18 bnf7589.14 bnf10292.19 bnf11278.10 bnf11864.12 bpt100.13 bsb9201.23 bsb12886.63 bsb65380.17 bsb71097.26 csg231.28 csg237.14 csg882.155 dkb235.6v hab64.36 uldVLO041.50 zos32.8r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik