Isidorus, Epistolae, 13, 2.
| 1 | Codicem Etymologiarum cum aliis Codicibus de itinere transmisi, et licet inemendatum prae invalitudine, tamen tibi modo ad emendandum statueram offerre, si ad destinatum concilii locum pervenissem. |
| 2 | De constituendo autem episcopo Tarraconensi non eam quam petisti sensi sententiam regis; sed tamen et ipse adhuc ubi certius convertat animum, illi manet incertum. |
| 3 | Peto autem ut pro meis peccatis apud Dominum existere digneris intercessor, ut impetratu tuo deleantur delicta mea, et remittantur facinora. |
| 4 | Item manu sua. |
| 5 | Ora pro nobis, beatissime domine, et egregie frater. |