| 1 | Tuae sanctitatis epistolae me in urbe Toletana invenerunt. |
| 2 | Nam permotus fueram causa concilii. |
| 3 | Sed quamvis iussio principis in itinere positum remeare me admonuisset, ego tamen, quia propinquior eram praesentiae ipsius quam regressioni, malui potius cursum itineris non intercludere. |
| 4 | Veni ad praesentiam principis, inveni praesentem diaconum tuum, per eum eloquia tua suscipiens, amplexus sum, et legi, et de salute tua Deo gratias egi; desiderio omni desiderans, quamvis debilis atque fessus, fiduciam tamen habens per Christum in hac vita videndi te, quia spes non confunditur per charitatem, quae diffusa est in cordibus nostris. |