Isidorus, Epistolae, 12, 14.
| 1 | Ecce quantum audaciae dedit mihi gratia vestrae benevolentiae. |
| 2 | Et ideo si quid in hoc displicuerit, sibi imputet, quae tantum amat, ut timorem tollat. |
| 3 | Nam perfecta charitas foras mittit timorem. |
| 4 | Speciali quoque gratia fretus speciali domino, in quo vires sanctae Ecclesiae consistunt, suggero ut, quia Eusebius noster metropolitanus decessit, habeas misericordiae curam. |
| 5 | Et hoc filio tuo nostro domino suggeras, ut utilem illi loco praeficiat, cuius doctrina et sanctitas caeteris sit vitae forma. |
| 6 | Hunc autem filium praesentem beatissimae potestati vestrae per omnia commendo, et tam de his quae hic suggessimus, quam etiam de his quae supra questi sumus, eloquio vestro per eum illustrari mereamur. |