monumenta.ch > Isidorus > 2 > XII. > 14. > 2 > 2 > 14 > XII. ΑΓΣΟΝΙΟΣ ΠΑΓΛΩΙ. > XIIII. IN PERGAMVM. > 15 > 14 > 14 > 11 > 13
Isidorus, Epistolae, 12, 12. <<<     >>> 14.

Isidorus, Epistolae, 12, 13.

1 Obsequio autem meae servitutis dependo iura salutis, et quaeso pietatem sanctissimae vestrae potestatis, ut pro me orare digneris; quatenus quotidie fluctuantem animam in malis tuo intercessu lucreris, et ad portum tranquillitatis aeternae deducas, erutam a miseriis et a scandalis.
2 Dulce mihi fuit diu ad te loqui, quasi coram positus vultum viderem tuae faciei.
3 Ideo nec verbositatem cavi, et temeritatem fortassis incurri.
4 Sed aut hoc aut aliud agere debui, tantum ut quod noluisti per humilitatem saltem tribuas per tumultuantem improbitatem.
Isidorus HOME

bmv399.9 bnf426.8 bnf7582.4 bnf7583.4 bnf7585.7 bnf7589.9 bnf10292.10 bnf11864.5 bsb65380.7 bsb71097.12 dkb235.2v zos32.3v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik