| 1 | His igitur expletis, erunt mihi quaestiones de sacris divinisque paginis, quarum mihi expositionem cordis vestri lumen aperiret, si tamen et nobis iubes resplendere, et divinae legis obscura reserare. |
| 2 | Nec si ista quae peto percepero, de illis silebo, sed viam reseras capiendae fiduciae. |
| 3 | Cum in hac prima fronte non me confoderis stimulis verecundiae, et ignaviae meae, locum dederis veniae, quod quem diligebas, quamlibet immeritum, non iusseris reprobare, quia ignominiosum valde videtur, ac vile, si necdum satiatus quis charitate ab eo quem amabat invenitur secedere. |