Isidorus, Epistolae, 12, 10.
| 1 | Itaque hoc solum superest, quod et magnopere peto, ut praestes postulata, etsi non pro me, saltem pro ipsa charitate divinitus impertita. |
| 2 | Pro qua iubemur et nosse et praestare omnia, et sine qua nihil sunt omnia. |
| 3 | Sed et si qua superflua, si qua negligenter, si qua minus humiliter, aut inutiliter potius effudi quam dixi, cuncta, quaeso, benigne suscipias, cuncta ignoscas, cuncta ores, ut Deus ignoscat. |
| 4 | Ergo et hoc notesco, libros Etymologiarum, quos a te domino meo posco, etsi detruncatos corrososque, iam a multis haberi. |