Isidorus, Epistolae, 12, 8.
| 1 | Non sum saltem pes, qui ad iniuncta discurrens possim alvo ecclesiae, membrorum scilicet iudici, obedientiae discursu parere, nec principatui capitis imperanti obsequendo placere. |
| 2 | Quin etsi de inhonestioribus membris me esse sciam, sufficiat, quia quae te constat a capite percepisse, per me est dignum egerere, nec te me non egerere, quamvis minimum, Christi tamen sanguine redemptum. |
| 3 | Nam nec dicit caput pedibus: Non estis mihi necessarii, quoniam quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quae putantur ignobiliora esse, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonestiora sunt nostra, maiorem honestatem habent. |