monumenta.ch > Macrobius > 2 > 4 > 6
Isidorus, Epistolae, 12, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, Epistolae, 12, 6.

1 Sed si habenti das, tantillae mercedis fructum reportas.
2 Sin vero non habenti tribuis, praeceptis evangelicis satisfacis, ut reddatur tibi in retributione iustorum.
3 Proinde et ego remordeor conscientia, eo quod in me communicabile nihil boni sentiam, quoniam iubemur per charitatem servire invicem, et unusquisque quam accepit gratiam in alterum illam administrare, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petri IV, 10); atque unicuique, sicut divisit Deus mensuram fidei, in unam compagem membrorum debeat eam caeteris partibus communicare, quia haec omnia operatur unus, atque idem spiritus dividens singulis prout vult (Rom. XII, 3).
Isidorus HOME

bmv399.8 bnf426.6 bnf7582.3 bnf7583.3 bnf7585.6 bnf7589.8 bnf10292.9 bnf11864.4 bsb65380.5 bsb71097.10 dkb235.2r zos32.2v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik