monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5
Isidorus, Epistolae, 12, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, Epistolae, 12, 5.

1 An putas donum tibi collatum pro te solummodo esse datum? Et vestrum est, et nostrum commune est, non privatum.
2 Et quis dicere vel insanus praesumat, ut privato tuo gaudeas, qui de communi tantum inculpabiliter gaudere scias? Nam cum Deus tibi oeconomiam sui thesauri et divitiarum, salutis, sapientiae et scientiae tenere concesserit, cur larga manu non effundis quod dando non minues? An cum in membris superni capitis unusquisque quod non accepit sic in altero possideat, ut alteri quod habet possidendum sciat, tu forsitan ideo nobis parcus existis, quia quod mutuo a nobis resumas non invenis?
Isidorus HOME

bmv399.8 bnf426.6 bnf7582.3 bnf7583.3 bnf7585.6 bnf7589.8 bnf10292.9 bnf11864.4 bsb65380.5 bsb71097.10 dkb235.2r zos32.2v