monumenta.ch > Macrobius > 6 > CIIII. > 9 > 15 > 11 > 17 > 12 > 13 > 14 > 10 > 5 > HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. > 16 > HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. > 3 > . . . > . . . > 6 > . . . > 23 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 6 > 8 > 7 > 1 > 4 > 9 > 1
Isidorus, Epistolae, 12, . . . <<<     >>> 2.

Isidorus, Epistolae, 12, 1.

1 Solet repleri laetitia homo interior ac spiritualis, cum inquisitione fungitur amantis.
2 Ob id velle meum est, mi domine reverentissime, nisi culparum maceria mearum obsistat, et benigne te inquisitionem meam amplecti, et querelarum calumniam patienter accipere.
3 Utrumque enim ago, et officium inquisitionis persolvo, et tibi contra te causarum mearum necessitates dirigo, quod ut benignissime tuo auditui admittas, in ingressu huius dictationis portaque prostratus, peto a culmine vestri apostolatus; et quanquam vacillet calumniae obiectio, ubi lacrymarum est intercessio, cum lacrymae non sint signa calumniae, tamen sint, opto, et lacrymabiles calumniae, et calumniabiles lacrymae.
4 Sed utrumque pro licentiosa amoris praesumptione, non autem pro arrogantiae temeritate.
5 Sed iam causam exordiar.
Isidorus HOME

bmv399.7 bnf426.5 bnf7582.3 bnf7583.3 bnf7585.5 bnf7589.8 bnf10292.8 bnf11864.4 bsb65380.4 bsb71097.8 dkb235.1v zos32.2r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik