Isidorus, Epistolae, 10, 4.
| 1 | Gesta etiam synodi, in qua Sintharius examinis vestri igni etsi non purificatus, invenitur tamen decoctus, quaeso ut vestro instinctu a filio vestro domino rege nobis dirigantur cito. |
| 2 | Nam et nostra eius sic flagitavit gloriam suggestio, quia multum in concilio pro investiganda opus est veritate. |
| 3 | De caetero Creatoris altissimi pietatem efflagito, ut coronam beatitudinis vestrae pro integritate fidei et statu Ecclesiae suae longo tempore praecipiat conservare, meque inter oblatrantia praesentis mundi varia et innumerabilia discrimina munitum reddat tuae intercessionis gratia, ac, reconditum in gremium memoriae tuae, tutum ab omni tempestate peccati oratu vestro efficiat Trinitas sacratissima. |
| 4 | Et manu sua. |
| 5 | Ego servus Domini Braulio Isidoro: in Domino fruar te, lucerna ardens, et non marcescens! |