| 1 | Quod vero de parilitate agitur apostolorum, Petrus praeeminet caeteris, quia a Domino audire meruit: Tu vocaberis Cephas, tu es Petrus (Ioan. I, 42), et caetera, et non ab alio aliquo, sed ab ipso Dei et virginis filio honorem pontificatus in Christi Ecclesia primus suscepit. |
| 2 | Cui etiam post resurrectionem Filii Dei ab eodem dictum est: Pasce agnos meos (Ioan. XXI, 15), agnorum nomine Ecclesiarum praelatos notans. |
| 3 | Cuius dignitas potestatis etsi ad omnes catholicarum episcopos est transfusa, specialius tamen Romano antistiti singulari quodam privilegio, velut capiti, caeteris membris celsior permanet in aeternum. |